monumenta.ch > Plinius > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 143
{LV} in sedecim partes caelum in eo spectu divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad aequinoctialem exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas redire partes.